HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT LVIII: Quid figurabant praedicta

In hac compositione tabernaculi, patet Deum et non hominem sic disposuisse, quia, ut ait Josephus, singula horum ad formam rerum facta reperiet, si quis absque invidia velit haec considerare. Abditum enim, quod soli pontifici pervium erat, figurabat coelum Deo, et angelis attributum. Sanctuarium vero, quod in duplo erat, terram, et mare cunctis gressibilia, sicut et illa pars communis sacerdotibus erat. Cortinae, coelum sidereum; saga, aquas, quae sunt super firmamentum; pelles rubricatae, coelum empyreum in quo sunt angeli; hyacinthinae, coelum superius, ubi Deus super omnia. Tamen in quatuor coloribus velorum, dicit Josephus, figurari quatuor elementa. Per byssum, terram, quia de terra est, et primo ferreum, et viridem colorem habet; per purpuram mare, quia ex conchis marinis tingitur; per hyacinthum, aerem, quia in colore ei similatur; per coccum, ignem, quia in colore ei assimilatur; per mensam tempus, vel annum; per panes, duodecim menses; per coronam quatuor digitorum, annum solarem quatuor temporum; per coronam minorem, annum lunarem; per septem lucernas candelabri, septem planetas; per septuaginta ejus partes decarmoniam planetarum; forte quod quisque planetarum habet decem dignitates, vel potestates. Quinque naturales et quinque accidentales, in quibus harmonice, id est proportionaliter, se habent, in candelabro notatur; quia quae sub eis sunt ad ipsos tendunt, id est motus naturales, et effectus ab eis habent, quod etiam notat ornatus ejus, scyphi, id est vasa liquoris, aquam, sphaerulae solem sphaericum, lilia aerem, qui solus vitiatur odoribus.